Postera autem die iter facientibus illis, et appropinquantibus civitati Joppe, vel apparentibus, secundum aliam litteram, ut jam possent videri de hospitio Petri, scilicet de domo Simonis coriarii sui, ascendit Petrus in superius coenaculum hospitii sui, circa horam sextam, ut in secreto oraret, et post orationem comederet, quia tempus erat comedendi; et ipse patiebatur esuriem. Et parantibus prandium ministris, cum ipse esset in oratione, cecidit super eum exstasis, qua Domino operante, passus est alienationem mentis, ita ut non uteretur sensibus humanis. Et in hujusmodi exstasi vidit coelum apertum, id est aerem, et de aere aperto descendens vas quoddam, velut linteum magnum de coelo submitti in terram quatuor linteis, vel litiis, vel initiis, quae littera verior est. Dicuntur autem initiae, funiculi melles, quibus circumligantur pueri in cunabulis, facti de stupea materia, vel de serico ad opus nobilium. Videbatur ergo ei vas illud quasi linteum, quatuor initiis, quatuor cornibus alligatis, in aere appensum, et ita demitti in terram, et in eo esse omnia genera animalium, quadrupedia, serpentia terrae. Et cum esuriret, facta est vox ad eum, dicens: Surge, Petre, macta, et manduca. Ac si diceretur ei in spiritu: Transi ad gentes, et occide in eis vitia, et sic Ecclesiae incorpora. Absit! inquit, Domine, quia nunquam manducavi commune, id est immundum. Et est idioma Hebraeorum, reputantium cibos immundos, quibus communiter utebantur gentes. Unde vocabant communes, quasi immundos. Abhorruit ergo Petrus, quod dictum est ei manduca, quia ostensa ei fuerant quadrupedia et serpentia, secundum legem immunda, quia grave videbatur ei uti cibis in lege prohibitis, et maxime timebat reprehensionem Judaeorum, si uteretur cibis gentilium. Et ideo cum ita cuncta abhorreret, facta est vox secundo ad eum, dicens: Quod Deus purificavit, commune ne dixeris. Quod constat ei spiritualiter dictum fuisse de gentibus, jam in Dei praescientia per fidem purificatis. De quarum purificatione instruxerat Petrum vox prima facta ad eum, dicens: Occide, et manduca. Cum autem ostensa fuissent ei serpentia terrae, constat ea non fuisse a Deo purificata, nec alicui, sive Judaeo, sive gentili, ad comedendum munda. Hoc autem factum est ei ter, scilicet vas semel, iterato, et tertio in terra demissum, et vox ter audita est, pro commendanda veritate visionis, vel fide Trinitatis. Nam, ut dicit Ambrosius, in catechismo fit trina interrogatio, scilicet, credis in Deum? abrenuntias Satanae? vis baptizari? Similiter trina unctio, in vertice, sive fronte; in scapulis, in pectore; in baptismo quoque fit trina immersio. Post trinam vasis ostensionem, receptum est vas in coelum. Et dum intra se cogitaret Petrus, quid sibi vellet haec visio. Ecce tres viri, qui missi fuerant a Cornelio, inquirentes domum Simonis coriarii, steterunt ad januam, quaerentes si Simon, qui agnominatur Petrus, illic haberet hospitium. Et cogitante Petro de visione, dixit ei Spiritus: Ecce tres viri quaerunt te. Causam tamen cur eum quaererent, ei subticuit, quam ipse postea ab eis didicit. Quia ad conservandam humilitatem, aliquando prophetice Spiritus ex parte animum tangit et ex parte non tangit. Surge, inquit, et descende, et vade cum eis nil haesitans, quia ego misi illos. Descendens autem Petrus ad eos dixit: Ecce ego sum quem quaeritis, quae causa est pro qua venistis? Ad quem illi: Cornelius centurio, vir religiosus, ac timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum responsum accepit a Spiritu sancto, ut accersiret te in domum suam, et audiret verba a te. Et introduxit eos in hospitium suum, et fuerunt cum eo nocte illa. Sequenti autem die, profectus est cum illis, et quibusdam fratribus, qui eum comitati sunt a Joppe, ut ei testes essent.